Actus Apostolorum*

Caput 8: 24

respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
(* Traductions européennes)

Glose

Precamini.Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur.Quae dixistis.Non quae credidi, sed quasi infidelis eis imputat quae ventura sunt.